Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XL. AD CYRIACUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. Hortatur ut pacis studio a superbo Universalis titulo abstineat. Commendat Bonifacium diaconum.
1 | Gregorius Cyriaco patriarchae Constantinopolitano. |
2 | Quanta sit pacis virtus, charissime frater, ex voce dominica diligentius intuentes, quae ait: Pacem meam do vobis (Ioan. XIV, 27), ita in eius nos decet dilectione persistere, ut locum praebere discordiae nullo modo debeamus. |
3 | Sed quia in radice ipsius vivere aliter non valemus, nisi mente et actu humilitatem, quam ipse auctor pacis docuit, teneamus, cum ea charitate qua dignum est suademus ut profanam elationem quae animabus semper adversa est, cordis pede calcantes, perversi superbique vocabuli scandalum Ecclesiae auferre de medio festinetis, ne a pacis nostrae societate divisi inveniri possitis. |
4 | Sed unus in nobis spiritus, una mens, una charitas, una in Christo, qui sua membra esse nos voluit, sit compago concordiae. |
5 | Nam quam durum, quam indecens, quam crudele, quamque a proposito sit sacerdotis extraneum illum pacem quam aliis praedicat non habere, sanctitas vestra consideret, et suos de superbia fratres scandalizare abstineat. |
6 | Sed haec magis studeat, ut vanae ac superfluae elationis auctorem humilitatis queat ense prosternere, quatenus in eiusmodi victoria suum vos habitaculum sancti Spiritus gratia sibi vindicet, et aperte impleatur in vobis quod scriptum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (II Cor. VI, 17). |
7 | Praesentium vero portitorem dilectissimum communem filium Bonifacium diaconum vobis in omnibus commendamus, ut quocunque necesse fuerit, solatia vestrae, sicut decet, inveniat sanctitatis. |