Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXVII. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Panormitano. |
2 | Apostolicae sedis benevolentia provocati, fraternitati tuae, quam Panormitanae Ecclesiae speculatoris constat suscepisse officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus, atque eo ordine, ut alios quoque insulae Siciliae sacerdotes vel decessores tuos usos esse non ambigis. |
3 | Illud autem admonemus, ut apostolicae sedis reverentia nullius praesumptione turbetur. |
4 | Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulset iniuria, et canonum maneat incolumis atque intemerata semper auctoritas, ut sicut a nobis huiuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate susceptum adornare contendas officium. |
5 | Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad huiuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. |