Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXVI. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Habitantes cum extraneis mulieribus Nursinos sacerdotes coerceat.
1 | Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano. |
2 | Ex quorumdam relatione cognovimus sacerdotes territorii Nursini cum mulieribus extraneis commanere. |
3 | Pro qua re valde nos fraternitas tua contristatos agnoscat, quae dudum talia, si tamen cognovit, minime passa est coercere. |
4 | Sed quoniam Optato praecipimus defensori ut haec debeat modis omnibus emendare, et si quisquam ex eis in tali capitulo contumax voluerit apparere, ad fraternitatis tuae eum debeat evocare iudicium, ideo sanctitati tuae necessario duximus scribendum ut si quos de sacerdotibus ad tuam dioecesim pertinentibus cum extraneis cognoverit habitare, vel certe de quibus antedictus Optatus tuae renuntiaverit sanctitati procaces invenerit, admonitione sacerdotali praemissa, et, si res ita exegerit, etiam canonicam adhibens disciplinam, de caetero emendare festinet, quia nos audire talia nulla patimur ratione. |
5 | Sed et presbyterum quem dicunt sine Dei respectu plurimis violentias irrogare, admonere eum vel increpare pro talibus fraternitas tua studeat. |
6 | Qui si te audire noluerit, a communione eum suspende, ut vel sic incipiat a pravis se actibus removere. |
7 | Mense Iulii, indictione 6. |