monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXIII. AD SMARAGDUM EXARCHUM. Ut Firminum episcopum ad Ecclesiae unitatem reversum, a Severi molestiis defendat hortatur. Servaturum triginta dierum inducias Cillanem, at Pisanos pacisci noluisse. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD CATULUM ET ROMANUM. Optatum defensorem in amovendis a sacerdotum contubernio extraneis mulieribus adiuvet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Quod ad iustam mensuram modium quo Ecclesiae coloni frumenta dabant redegerit laudat. Iubet perceptam ex iniusto modio pecuniam colonis pauperioribus secreto distribui.

1 Gregorius Pantaleoni notario.
2 Experientia tua quod vel quale apud sacratissimum corpus beati Petri apostoli iusiurandum praebuerit memor est.
3 Unde nos quoque securi discussionis tibi causam in patrimonio partis Syracusanae commisimus.
4 Oportet ergo te fidem tuam, et eiusdem beati Petri apostoli timorem semper ante oculos habere, atque ita agere, ut neque ab hominibus in praesenti vita, neque ab omnipotente Deo in extremo iudicio valeas reprehendi.
5 Salerio siquidem chartulario nostro narrante, cognovimus quia modium quo coloni Ecclesiae frumenta dare compellebantur viginti quinque sextariorum inveneris.
6 Quod omnino exsecrati sumus, atque eamdem discussionis causam te tarde fecisse doluimus.
7 Quia ergo eumdem modium te fregisse et iustum fecisse commemoras, gavisi sumus.
8 Sed quia praedictus chartularius summam nobis quoque indicare studuit, quae de fraudibus conductorum apud experientiam tuam iam de duobus territoriis est collecta, sicut te studiose fecisse fracto iniusto modio gaudemus, quia in futuro nobis prospicimus, ita etiam de peccatis praeteritis cogitamus, ne si ea quae fraudulenter conductores a rusticis abstulerunt ad nos perveniunt, peccata quae ab ipsis perpetrata sunt ad nos trahantur.
9 Et ideo volumus cum omni fide, omni puritate, considerato timore omnipotentis Dei, reducta ad memoriam districtione beati Petri apostoli, per unamquamque massam colonos pauperes et indigentes experientiam tuam describere, atque ex eis pecuniis quae in fraudibus sunt inventae, vaccas, oves porcosque comparare, et singulis colonis pauperibus ea distribuere.
10 Quod facere te cum consilio viri reverendissimi domni Ioannis episcopi, atque Adriani chartularii nostri et rectoris volumus.
11 Si autem necesse propter consilium fuerit, etiam filius noster domnus Iulianus debet adhiberi, ita ut nullus alius agnoscat, sed omnino secretum sit.
12 Vos ergo inter vos pertractate utrum in auro aut certe in pecuniis eisdem colonis pauperibus dari eadem continentia debeat.
13 Quidquid vero communiter steterit, prius descriptionem, sicut dixi, facito, et postmodum singulis iuxta qualitatem suae paupertatis distribuere stude.
14 Ego enim, sicut Magister gentium testatur, habeo omnia, et abundo; nec pecunias, sed mercedem quaero (Philip. IV).
15 Ita ergo age, ut in die iudicii de causa mercedis quae experientiae tuae commissa est mihi fructum quem feceris ostendas.
16 Quod si pure, fideliter et strenue egeris, et hic illud in filiis tuis recipies, et postmodum retributionem plenariam in aeterni iudicis examine habebis.
Gregorius Magnus HOME