Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXIII. AD SMARAGDUM EXARCHUM. Ut Firminum episcopum ad Ecclesiae unitatem reversum, a Severi molestiis defendat hortatur. Servaturum triginta dierum inducias Cillanem, at Pisanos pacisci noluisse.
1 | Gregorius Smaragdo patricio et exarcho. |
2 | Olim novimus, excellentissime fili, quo desiderio, quave conversione animi, pro adunanda Dei Ecclesia in Istriae videlicet partibus, zelo Redemptoris nostri, amore aeternae mercedis, studii vestri fervor exstiterit. |
3 | Quod cum ita sit, ea quae nobis de illis nuper sunt partibus nuntiata, ad vestram non destitimus perferre notitiam. |
4 | Firminus siquidem frater et coepiscopus noster, Tregestinae antistes Ecclesiae, ante adventum vestrae excellentiae salubri consilio ab schismate, quo inhaeserat, resipiscens, atque ad unitatem matris Ecclesiae rediens, nostris est epistolis confirmatus, quatenus in vero quem cognoverat sinu matris Ecclesiae, fortitudine animi fixus ac stabilis permaneret. |
5 | Quo audito Severus, Gradensis episcopus, eiusdem caput schismatis, eum diversis primum coepit, si posset, suasionibus a bono revocare proposito. |
6 | Quod dum perficere Deo auctore minime valuisset, seditionem illi suorum civium excitare non timuit. |
7 | Quanta vero praedictus frater et coepiscopus noster Firminus ex eadem immissione pertulerit, plenius illic ac veracius e vicino poteritis agnoscere. |
8 | Directis itaque excellentiae vestrae iussionibus his qui in Istriae partibus locum vestrum agere, Deo auctore, noscuntur, districtius iubetote, quatenus et saepedictum fratrem nostrum ab illatis debeant defensare molestiis, et quietem illius multis ad imitandum profuturam modis omnibus procurare; ut haec vestra provisio et conversorum sit optata securitas, et occasio apta sequentium. |
9 | Excellentiam quopropter vestram paterno salutantes affectu, petimus ut zeli vestri in hac causa olim exhibiti nunc vehementius fervor incandeat; tantoque vos contra hostes Dei vindices defensoresque reperiant, quanto apud Deum pretiosior est animae quam defensio corporis. |
10 | Armet vos contra devios ipsa quae in vobis fidei viget rectitudo, redintegretur vestris temporibus quod in illis est partibus scissum corpus Ecclesiae. |
11 | Habetis in hac causa retributorem vestri operis, rectitudinis ac integritatis auctorem. |
12 | De divina namque miseratione confidimus quod tanto exteriores hostes nostri valentiores vos contra se reperient, quanto vos inimici rectae fidei divino in se senserint amore terribiles. |
13 | Praeterea duas ad Cillanem epistolas misimus, si pacem quae ab excellentia vestra in triginta diebus facta est custodiret; et rescripsit eam se servaturum, si tamen ipsi a reipublicae partibus fuerit custodita. |
14 | Homines autem illos quos tenuerat omnes cum rebus suis relaxavit. |
15 | Sed de occisis hominibus suis valde dolet, atque de vobis vehementer suspectus est, quia si, quod Deus avertat, locum invenerit, etiam in pace eum non est dubium excessurum. |
16 | Ad Pisanos autem hominem nostrum dudum qualem debuimus, et quomodo debuimus, transmisimus; sed obtinere nil potuit. |
17 | Unde et dromones eorum iam parati ad egrediendum nuntiati sunt. |