monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXI AD PHOCAM IMPERATOREM. Pessimos reges ad populi peccata punienda, optimos ad subditorum consolationem constitui. Hortatur ut afflictae reipublicae subveniat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIII. AD SMARAGDUM EXARCHUM. Ut Firminum episcopum ad Ecclesiae unitatem reversum, a Severi molestiis defendat hortatur. Servaturum triginta dierum inducias Cillanem, at Pisanos pacisci noluisse.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXII. AD EUSEBIAM PATRICIAM. Hortatur ut plus ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet.

1 Gregorius Eusebiae patriciae.
2 Et si occupata mens vestra divitiis, aut fortasse regiae civitatis tumultuosis implicationibus nos per epistolas suas visitare postponit, nostrum est tamen etiam aversa filiorum corda dulci charitate prosequi, eaque ad benignum animum et admonendo et orando revocare.
3 Unde nunc debitum salutationis alloquium solvens, hortor ut excellentia vestra a civitatis illius superfluis tumultibus animum avertat, plusque ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet.
4 Transitoria esse omnia perpendat.
5 Venturi iudicis examen tremendum cum metu et lacrymis quotidie sine cessatione consideret, illumque diem, in quo perturbanda sunt omnia, cum timore ad animum reducat, ut iram iudicis in ipso iam die non timeat.
6 Omnipotens autem Deus haec vestris cogitationibus aspiratione sui spiritus infundat, vosque et hic cum nobilissimo coniuge et tranquille vivere, et de domni Strategii salute gaudere faciat, atque post longa tempora ad aeterna praemia pervenire concedat .
Gregorius Magnus HOME