Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXX. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Theodorum cum Defensore ad Venantium mittat, de Theodori expostulationibus inquisiturum.
1 | Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi. |
2 | Frater et coepiscopus noster Theodorus multa queritur se contra iustitiam atque promissionem tuae sanctitatis perpeti, quae nos facile non duximus credenda. |
3 | Sed quia haec relinquere sine inquisitione non possumus, fratri et coepiscopo nostro Venantio eius causam deputavimus ventilandam, ut subtiliter ipse cognoscat, nobisque renuntiet. |
4 | Tua itaque fraternitas eumdem episcopum cum defensore Ecclesiae suae sub festinatione ad praedictum fratrem dirigat, ut nos, eiusdem negotii cognita veritate, suis ipse epistolis certiores reddat. |