Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXVIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Cosmam presbyterum, ex qualitate loci ad quem assumptus fuerat afflictum, restituat priori loco.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
2 | Quorumdam ad nos relatione pervenit (Grat., dist. 74, c. 6) Cosmam, qui ex monacho monasterii sanctae Luciae a decessore vestro venerandae memoriae Maximiano in Ecclesia Syracusana factus subdiaconus atque a vobis postea in possessione quae Iuliana vocatur presbyter dicitur ordinatus, ita nimia tristitia et loci qualitate vehementer afflictum, ut vitam sibi poenam existimet, et contritionis suae fuga quaerat auxilium. |
3 | Et ideo quia tales erga subiectos nostros debemus existere quales nobis, si subiecti fuissemus, nostros volueramus esse praepositos, magnae benignitatis est, si eum in Ecclesia ubi subdiaconi est functus officio sanctitas vestra reducere atque illic presbyterum voluerit constituere cardinalem. |
4 | Quod et facere quantum arbitramur debetis, si tamen nihil est quod iuste contra ipsum animos vestros exasperet. |
5 | Si vero aliqua culpa est, suis nobis hoc epistolis fraternitas vestra ut scire possimus insinuet. |
6 | Datum mense Aprilis, indict. 6. |