3 | Quia ergo nuntiatum nobis est Campaniae episcopos ita negligentes existere (Grat., dist. 84, c. 2), ut, immemores honoris sui geniique, neque erga Ecclesias, neque erga filios suos paternae vigilantiae curam exhibeant, vel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in oppressorum se et pauperum tuitionem impendant, ideo hac tibi auctoritate praecipimus ut eis a te convocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatenus desides ulterius esse non debeant, sed sacerdotalem se habere zelum et sollicitudinem opere doceant, atque ita in his quae eos iuste secundum Deum agere convenit, vigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo murmur exasperet. |