monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Palumbum episcopum ut res Ecclesiarum tueatur diligentius, sin minus partes illius ipse expleat. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Campaniae episcopos officii sui immemores convocet, atque ut vigilantius agant moneat. Si quem postea noverit desidem, mittat illum Romam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXVI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Paschasii episcopi negligentiam coram selectis testibus reprehendat.

1 Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
2 Pervenit ad nos fratrem et coepiscopum nostrum Paschasium ita desidem negligentemque in cunctis existere (Grat., dist. 84, c. 1), ut in nullo quia est episcopus agnoscatur; adeo ut neque Ecclesia ipsius, neque monasteria, sive filii, vel oppressi pauperes, eius erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opem defensionis accommodet, et, quod adhuc dici est gravius, consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione suscipere, ut quod per se nequit attendere, ab alio saltem possit addiscere; sed, rebus quae ad pastoris curam pertinent praetermissis, ad fabricandum naves toto se studio inutiliter occupare.
3 Unde, sicut fertur, contigit quadringentos illum aut amplius iam solidos perdidisse.
4 Hoc quoque eius culpis adiungitur, quod ita quotidie despectus cum uno aut duobus clericis dicitur ad mare descendere, ut et apud suos in fabula sit, et extraneis sic vilis ac despicabilis videatur, ut nihil habere in se episcopalis vel genii vel reverentiae iudicetur.
5 Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum obiurgare atque coercere, ut dignum est, distulisti.
6 Quia ergo hoc totum non solum ipsum reprobat, sed etiam ad sacerdotalis officii pertinere probatur opprobrium, volumus ut eum coram aliis sacerdotibus vel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro hac re debeas, et adhortari ut, vitio torporis excusso, deses esse non debeat, sed in Ecclesiae suae ac monasteriorum cura sit vigilans, paternam filiis suis charitatem exhibeat, in defensionem pauperum cum discretione, in quibus iustitia suaserit, sit erectus, consilia sapientum libenter suscipiat, quatenus et civitas illa eius queat sollicitudine consolari, et ipse desidiae suae culpas valeat operire.
7 Si vero, quod non credimus, post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse tentaverit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit quid vel qualiter secundum timorem Dei agere conveniat sacerdotem.
8 Data mense Martio, indictione 6.
Gregorius Magnus HOME