monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXIII. AD BONIFACIUM NOTARIUM CORSICAE. Ioannem clericum hortetur ut Romam cognoscendus veniat. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Palumbum episcopum ut res Ecclesiarum tueatur diligentius, sin minus partes illius ipse expleat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXIV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Proculo episcopo ea quae per absentiam suam fuerant neglecta reparanti opem ferat.

1 Gregorius Savino subdiacono regionario.
2 Quare venerabilis frater noster Proculus episcopus ab Ecclesia sua diu abfuerit experientia tua non ignorat.
3 Ad quam quoniam Deo propitio habita nunc, ut oportuit, satisfactionis purgatione reversus est, ne forte per eius absentiam in aliquo Ecclesiae ipsius sit neglecta utilitas, aut aliqua sint de eius iure subtracta, reparare ea vel corrigere cupienti illi in omnibus aequitate servata solatiari te volumus atque concurrere, ut, tua opitulatione suffultus, in his quae ab eo agenda sunt, nec difficultatem aliquam quorumdam impedimento sustineat, nec diutius debeat laborare.
Gregorius Magnus HOME