monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Infirmam illius valetudinem se dolere significat. Suorum dolorum pertaesus, exoptat mori. Agat ipsa apud impp. ut Beatorem perversa molientem coerceant. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Proculo episcopo ea quae per absentiam suam fuerant neglecta reparanti opem ferat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXIII. AD BONIFACIUM NOTARIUM CORSICAE. Ioannem clericum hortetur ut Romam cognoscendus veniat.

1 Gregorius Bonifacio notario Corsicae.
2 Ea quae nobis experientia tua de Ioanne, Ravennate clerico, indicavit facere, idcirco distulimus, quia de qualitate personae absentis iudicare non possumus.
3 Sed hortare eum ut ad nos venire festinet, quatenus in praesenti mores et personae ipsius qualitatem subtiliter addiscentes, quid de his quae petit fieri debeat sine dubietate aliqua disponamus.
Gregorius Magnus HOME