Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXI. AD PASCHALEM ET CONSOLANTIAM. Datas restituendae pecuniae inducias prorogat. In adversis positos consolatur.
1 | Gregorius Paschali et Consolantiae. |
2 | Epistolam magnitudinis vestrae latore praesentium deferente suscepimus. |
3 | Et licet tempora restituendae pecuniae in induciis data defluxerint, petitionem tamen vestram nullo modo duximus contristandam. |
4 | Adriano itaque chartulario nostro, quem illuc ad regendum Ecclesiae nostrae patrimonium direximus, de praesenti iniunximus quae vobiscum exinde loqui debeat, ut nec ecclesiastica in aliquo negligatur utilitas, et postulatio vestra sortiatur effectum. |
5 | Quia ergo plus de animae vestrae salute quam de terrenarum rerum utilitate debetis esse solliciti, salutantes paterno affectu hortamur ut mens onere tribulationis oppressa contra Deum non murmuret, ne post amissionem rerum etiam animae sequantur dispendia. |
6 | Nihil de pravis actibus, nil cum peccato, necessitate quasi faciente, festinetis acquirere; sed spem in Redemptoris nostri misericordia habentes, qui confidentes in se non deserit, tolerabiliter quae pertulistis incommoda sustinete. |
7 | Erigite animos. |
8 | Tribulatio vires non opprimat. |
9 | Adversa saeculi patientia superet. |
10 | Pompam mundi mens secura despiciat. |
11 | Actio vestra se ad ea quae Dei sunt occupet. |
12 | Considerantes quam nullum sit quidquid casibus subiacet, quidquid fine concluditur. |
13 | Et cor se vestrum ultra quam convenit non affligat, sed studeat quatenus in omnipotentis Dei protectione iure confidat, qui et non habita donat, amissa reparat, et reparata custodit. |
14 | Potens est enim si vos in mandatorum suorum via ambulare cognoverit, et sic illata damna multiplici compensatione sarcire, et vitam vobis quae toto magis adnisu petenda est, aeternam concedere. |