Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XIX. AD IULIANUM. Dissimulatam ab illo ex verecundia inopiam queritur. Constructo Catanae monasterio dat solidos annuos decem.
1 | Gregorius Iuliano. |
2 | Gloriae vestrae scripta suscipiens, legenda laetus aperui, sed tristis perlecta replicavi. |
3 | In eis quippe dicebatur quod pudoris causa fuerit mihi vos ea quae dicenda erant tempore longo tacuisse. |
4 | Et certum est quia minus amatur qui adhuc erubescitur. |
5 | Atque omnimodo contristatus sum, quia me a vobis comperi minus quam aestimaverim amari. |
6 | In hoc autem valde me continetis, si mercedis causas mihi assidue providendas studiose requiritis. |
7 | Nec vobis debet esse verecundiae ei aliquid de eleemosynis importune dicere, quem constat non res suas, sed ad dispensandum res pauperum habere. |
8 | De causis itaque mercedis apud episcopum libere agere debuistis, etiamsi meum animum qualis in amore vestro existeret nesciretis. |
9 | Postquam enim et nos omnino gloriam vestram diligimus, et dispensatoris locum in rebus, sicut scitis, pauperum tenemus, vestra, fateor, verecundia valde accusabilis fuit. |
10 | Quam ideo tot verbis increpando insequor, ut hanc a corde vestro funditus repellam, et in mercedis causis magnum solatium vestrae provisionis habeam. |
11 | Monasterio itaque vestro, quod a vobis in Catanensi urbe constructum est, per Adrianum notarium et rectorem patrimonii, emissa praecepti pagina, decem annuos solidos dari deputavimus, quos petimus sine iniuria suscipi, quia non haec vobis nostra oblatio, sed sancti Petri apostolorum principis benedictio offertur . |