Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XV. AD VENANTIUM PATRICIUM PANORMIT. Urbicum abbatem electum merito in episcopum, sed reluctantem non cogendum. Crescentis diaconi scrutandos mores. Si neque in hoc, neque in alio consentiant, mittendos Romam legatos.
1 | Gregorius Venantio patricio Panormitano. |
2 | Excellentiae vestrae electio in persona Urbici abbatis, quia valde nobis placuit, indicamus: quoniam, sicut iudicii vestri discretione oportuit, ad Ecclesiae gubernationem virum quaesistis vigilantem atque sollicitum, et divinae Scripturae scientia, quod maxime in sacerdotibus eligendum est, institutum. |
3 | Sed quia caeteris sic est aliquis praeponendus, ut dum ipse exterius proficit, interius non decrescat, quietem ipsius turbare non possumus, ne cum eum ad altiora producimus, minorem illum seipso fieri missum in fluctibus compellamus. |
4 | Persona vero Crescentis diaconi, propter quod omnino nobis ignota est, prima nobis cura fuit requirere quemadmodum xenodochium cui praefuerat gubernasset, ut ex minimis qualis esse possit in maximis nosceremus. |
5 | Sed quid nobis portitores scriptorum vestrorum responderint, ab ipsis addiscetis. |
6 | Hinc autem presbyterum dare omnino nobis excellentia vestra sciat esse difficile, quia personarum nos necessitas ad ordinanda alia loca pastoribus destituta non levis angustat. |
7 | Et ideo quia Deum timere, et animae vestrae novimus vos habere respectum, paterna charitate salutationis alloquium praemittentes, hortamur ut, sicut decet, cauta diligentique investigatione scrutari interius de vita, moribus actuque praefati diaconi debeatis. |
8 | Et si eum ad Ecclesiae assurgere regimen agnoscatis, vestra adhortatione omnes in eo se uniant. |
9 | Si autem aliter vestri sentit sollicitudo iudicii, et eum pastoralem curam efficaciter administrare non posse considerat, agendum est cum omnibus concorditer, ut alterum qui aptus visus fuerit de Ecclesia ipsa possint eligere, ut venientes ad nos tam diaconus qui iam electus est quam etiam qui adhuc eligendus est, is qui Deo placuerit ordinetur. |
10 | Enim vero si in Ecclesia illa neque de presbyteris vel diaconis, sive reliquo clero huiusmodi inveniri potuerit, de alia sibi Ecclesia talem ordinandum eligere festinent antistitem, qui vigilanti sollicitudine exterioribus eorum utilitatibus et sacerdotali adhortatione animabus valeat, Deo miserante, utilis reperiri. |
11 | Praeterea ne qua hac in causa possit esse dilatio, et peccata sic faciant ut nullus de electis aptus existat, hortandus est clerus et populus, ut eis qui ad nos venerint sua debeant vice mandare, quatenus hic habeant eligendi licentiam, nobisque hoc ipsum apicibus suis roboratis propriis subscriptionibus innotescant, ut si vel hic inveniri potuerit, sine difficultate aliqua Christi cooperante gratia consecretur. |
12 | Quod tamen nos non voluntate impulsi loquimur, sed necessitate compulsi, quia quantum est ad nostrae auctoritatis iudicium, de suis volumus ut debeant habere pastorem. |