monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA X. AD LUPONEM ABBATEM. Privilegium ecclesiae sancti Martini in suburbano Augustodunensi. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Non arcendos Iudaeos a solemnitatibus suis, sed monitis ac blandimentis ad conversionem accendendos.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Illius hominibus non crediturum se deinceps, nisi mandatum legaliter subscriptum habeant.

1 Gregorius Maximo episcopo Salonitano.
2 Alia quidem scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus; sed tempore quo homines tuos quos ad nos misisti relaxare voluimus scripsisse te quibusdam nostris comperimus quod Veteranum presbyterum atque Optatum defensorem tunc minime in causa transmiseris, et ideo ea quae cum eis acta sunt non debere subsistere.
3 Sed et Thomas, Ecclesiae tuae defensor, sibi verbo a te dictum perhibuit.
4 Ex qua re iam nec praesentium portitoribus iudicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur.
5 Quia ergo haec res nos valde fecit ambigere, et cautos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam de caetero personam cum mandato legaliter facto, tuis ac presbyterorum seu diaconorum in testimonium subscriptionibus roborato, gestisque ex more indito, transmittite, ut quidquid cum ea actum fuerit possit iure subsistere.
6 Nam nos non solum tibi, sed etiam omnibus quod iustum legitimumque fuerit parati sumus, Deo iuvante, per omnia custodire; tantum est ut tu quod lege praecipitur facere non omittas.
Gregorius Magnus HOME