Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA VIII. AD SENATOREM ABBATEM. Privilegium Xenodochii.
1 | Gregorius Senatori presbytero et abbati xenodochii. |
2 | Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. |
3 | Proinde, iuxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, xenodochio quod in civitate Augustodunensi a Siagrio reverendae memoriae episcopo et praedicta excellentissima filia nostra regina constructum est, cui tu praeesse dignosceris, huiusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his quae xenodochio a suprascriptis praecellentissimis filiis nostris regibus iam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint iure collata, sub cuiuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione posse concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum tamen usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura. |
4 | Item constituimus ut, obeunte abbate atque presbytero suprascripti xenodochii atque monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem rex eiusdem provinciae cum consensu monachorum secundum timorem Dei elegerit ac praeviderit ordinandum. |
5 | Hoc quoque praesenti capitulo subiungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam de ordinatione eiusdem abbatis, vel quibuscunque causis, ad xenodochium ipsum pertinentibus, audere in auro sive alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eumdem abbatem ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione ea quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut iam oblata sunt, consumantur. |
6 | Et quoniam multae occasiones in deceptionem religiosarum personarum a pravis illis, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatem atque presbyterum praedicti xenodochii nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. |
7 | Unde necesse est ut si qua contra eum huiusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer iudicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire, aut innocentem possit absolvere. |
8 | Simili quoque (definitione, iuxta desiderium conditorum, decernimus ut nullus eorum qui eidem xenodochio atque monasterio abbas, aut presbyter in posterum fuerit ordinatus ad episcopatus officium quacunque obreptione sit ausus accedere, nisi prius abbatis officio sit privatus, aliusque loco ipsius subrogatus, ne, res xenodochii vel monasterii iniqua erogatione consumens, gravissimam egestatis necessitatem pauperibus ac peregrinis vel caeteris exinde viventibus generet. |
9 | Episcopum vero tollendi de eodem loco monachum ad ecclesiasticum ordinem promovendum, vel pro aliqua quacunque causa, sine consensu abbatis atque presbyteri, habere licentiam prohibemus, ne huius rei usque ad hoc usurpatio perducatur, ut loca quae acquisitione hominum construenda sunt, ablatione destruantur. |
10 | Haec igitur omnia quae huius praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. |
11 | Si quis vero regum, sacerdotum, iudicum, personarumque saecularium, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. |
12 | Et nisi vel ea quae ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Iesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subiaceat. |
13 | Cunctis autem eidem loco iusta servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. |