Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA VII. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Pietatem regis ac prudentiam laudat. Agit de privilegiis iisdem, de illius legatis, de pace cum imperatore stabilienda.
1 | Gregorius Theoderico regi Francorum. |
2 | Scriptorum vestrorum eloquia incolumitatem vestram signantia laeti suscepimus, ex quibus ita transcendere vos prudentia aetatem agnovimus, ut evidenter appareat pro gentis Francorum felicitate excellentiae vestrae potestatis regiae gubernacula supernae gratiae favore fuisse commissa. |
3 | Inter quae hoc quoque in vobis satis laudabile mirandumque est, quod in his quae filiam nostram praecellentissimam aviam vestram pro omnipotentis Dei amore desiderare cognoscitis iuvare sic studiosissime festinatis, ut per hoc et hic feliciter, et in futura vita regnum cum angelis teneatis. |
4 | Quia ergo hoc Deo donante ex magna venit discretione iudicii, ita omnia quae excellentia vestra voluit citius ac libenter implevimus, ut quantum nobis bona vestra placuerint effectus nostri celeritate monstraremus. |
5 | Salutantes praeterea vos paterna dulcedine, indicamus, omnia quae viris illustribus famulis vestris Burgoaldo et Varmaricario filiis nostris apud nos agenda mandastis facta nobis fuisse habito secreto colloquio manifesta. |
6 | Et valde laudavimus, quia et praesentia sapienter, sicut decet, attenditis, et sic munire futura sempiternae pacis interventu inter vos et rempublicam festinatis, ut, unum facti, regni vestri firmitatem in perpetuum salubriter extendatis. |
7 | De quibus succedenti vobis tempore quae Deo fuerint placita nuntiamus. |
8 | Nam nos quidquid utile, quidquid probatur esse pacificum, desideramus, et ut fieri valeat studemus. |
9 | Tantum est ut sicut nostra, ita quoque Dei, quo sine nihil possumus, in eis quae expediunt, sit voluntas. |
10 | Sancta Trinitas in suo semper faciat vos timore proficere, et ita cor vestrum placita sibi moderatione disponat, ut et nunc subiectis vestris de vobis, et postmodum vobis de se gaudium sine fine concedat. |