Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA VI. AD BRUNICHILDAM FRANCORUM REGINAM. De privilegiis monasterio et xenodochio concessis, legatis eius auditis, Menna episcopo absoluto. De episcopo qui capitis infirmitate laborabat. De digamo non ordinando. Missurum se in Gallias qui synodo intersit. Privilegia quae mittit actis publicis inserenda.
1 | Gregorius Brunichildae reginae Francorum. |
2 | Inter alia bona hoc apud vos prae caeteris tenet principatum, quod in mediis huius mundi fluctibus, qui regentis animos turbulenta solent vexatione confundere, ita cor ad divini cultus amorem et venerabilium locorum disponendam quietem reducitis, ac si nulla vos alia cura sollicitet. |
3 | Unde quia huiusmodi praepositorum actio subiectorum magna solet esse munitio, prae aliis gentibus gentem Francorum asserimus felicem, quae sic bonis omnibus praeditam meruit habere reginam. |
4 | Epistolis autem vestris indicantibus agnoscentes ecclesiam vos sancti Martini in suburbano Augustodunensi, atque monasterium ancillarum Dei, necnon et xenodochium in urbe eadem construxisse, valde laetati sumus, et gratias omnipotenti Deo retulimus, qui cordis vestri sinceritatem ad haec operanda compungit. |
5 | Qua de re ut et nos bonis vestris in aliquo participes haberemur, privilegia locis ipsis pro quiete et munitione illic degentium, sicut voluistis, indulsimus, nec excellentiae vestrae amplectenda nobis desideria vel ad modicum differre pertulimus. |
6 | Paterna praeterea charitate salutationis praemittentes alloquium, indicamus illustribus filiis nostris, vestrae vero excellentiae famulis ac legatis Burgoaldo et Varmaricario, nostrum nos secundum vestra scripta praebuisse secretum. |
7 | Qui omnia quae sibi iniuncta dixerunt, subtili nobis insinuatione reserasse noscuntur. |
8 | De quibus curae nobis erit sequenti tempore excellentiae vestrae quid actum fuerit indicare. |
9 | Nam nos quidquid possibile, quidquid est utile, et ad ordinandam pacem inter vos et rempublicam pertinet, summa, Deo auctore, cupimus devotione compleri. |
10 | Mennam (Grat., 2, q. 5, c. 7), reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem, qui, insuper, ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub iureiurando satisfaciens, ab his quae obiecta eius opinioni fuerant se demonstravit alienum, reverti illuc purgatum absolutumque permisimus, quia sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum adiuvante innocentia diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus. |
11 | De quodam autem episcopo, quem capitis infirmitas, sicut nobis praedicti magnifici viri dixerunt, administrare suum non sinit officium, fratri coepiscopoque nostro Etherio scripsimus, ut si intervalla eiusdem infirmitatis habuerit, data petitione ad implendum se locum suum profiteatur non posse sufficere, sed alium Ecclesiae suae postulet ordinandum, quia vivente episcopo, quem ab administratione officii sui non culpa, sed aegritudo subducit, alium loco ipsius sacri nullo modo permittunt canones ordinari. |
12 | Si vero nullo tempore ad mentis sanae redit officium, quaeri persona debet vita et moribus decorata, quae et animarum curam gerere, et eiusdem Ecclesiae causas utilitatesque salubri valeat ordinatione disponere, talisque sit ut si superstes exstiterit, eius possit loco succedere. |
13 | Sed et si qui sunt in sacrum ordinem, vel ad clericatus ministerium promovendi, antefato reverendissimo fratri nostro Etherio, si tamen ipsius est dioeceseos, reservandum nuntiandumque decrevimus, ut inde habita inquisitione, si nulli culpae quam sacri canones insequuntur subiecti sunt, ipse eos debeat ordinare. |
14 | Excellentiae ergo vestrae cura nostrae se dispositioni coniungat, quatenus nec Ecclesiae utilitates, quarum vobis maximus amor est, pereant, et bonis excellentiae vestrae mercedis augmenta succrescant. |
15 | Similiter vero de quodam bigamo requisiti, an ad sacrum ordinem potuisset accedere, iuxta canonicam regulam omnino vetuimus. |
16 | Absit enim ne vestris temporibus, in quibus tam multa pia ac religiosa agitis, aliquid contra ecclesiasticum institutum fieri permittatis. |
17 | Praefati autem viri magnifici filii nostri, dato capitulari, inter caetera petierunt, quod sibi ex vestra perhibuere iussione mandatum, ut talis debeat a nobis in Gallias persona transmitti, quae, facta synodo, cuncta quae contra sacratissimos canones perpetrantur omnipotente Deo possit auctore corrigere. |
18 | In qua re gloriae vestrae curam cognovimus, quam de vita animae, et de regni vestri soliditate cogitatis, quia Redemptorem nostrum formidantes, eiusque in omnibus praecepta servantes, et hic agitis ut diu regni vestri gubernacula subsistant, et post longa annorum curricula vos quoque de terreno regno ad regnum coeleste transeatis. |
19 | Apto autem tempore, si Deo dictum placuerit, veneranda excellentiae vestrae desideria implere curabimus. |
20 | Nos itaque pro munitione locorum de quibus excellentia vestra scripsit, omnia, sicut voluit, sancire studuimus. |
21 | Sed ne fortasse ab eorum locorum praepositis eadem decreta nostra quocunque tempore supprimantur, pro eo quod eis quaedam interdicta esse noscuntur, haec eadem constitutio gestis est publicis inserenda, quatenus sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur. |
22 | Omnipotens Deus excellentiam vestram in suo semper timore custodiat, atque ita vestra vota et filiorum excellentissimorum regum nepotum vestrorum, intercedente beato Petro apostolorum principe, cui eos commendatis, adimpleat, ut stabile vobis gaudium de eorum semper incolumitate, sicut cupitis, habere concedat. |
23 | Datum mense Novembris, indict. 6. |