Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA V. AD ETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Qua ratione providendum sit cum episcopus in infirmitatem incidit et officio suo fungi non potest.
1 | Gregorius Etherio episcopo. |
2 | Quamvis triste sit nobis valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione flere potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magna nos Ecclesiis cura prospicere, et antequam earum possit utilitas deperire quod fieri debeat, Deo auctore, disponere. |
3 | Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quid mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. |
4 | Ne ergo languente pastore grex, quod absit, insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. |
5 | Et ideo quia vivente episcopo quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco eius, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari, si intervalla aegritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, intellectualia nempe officia subvertente infirmitate, posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. |
6 | Quo facto, omnium solemniter electione alter qui dignus fuerit episcopus consecretur; sic tamen ut quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. |
7 | Enimvero si nullo tempore ad sanae redit mentis officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vinculo restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. |
8 | Qui etiamsi episcopo, qui nunc aegrotat, superstes exstiterit, loco eius debeat consecrari. |
9 | Ordinationes vero presbyterorum vel diaconorum, seu alterius ordinis, si fieri in eadem Ecclesia causa poposcerit, fraternitati tuae noveris reservandum quatenus, si tuae est dioeceseos, de eius qui ad hoc eligitur vita, moribus actuque perquiras. |
10 | Et si placuerit, nec est quod in eo canonicae districtionis iudicium reprehendat, ad destinatum ordinem non aliter nisi te ordinante perveniat. |
11 | Ita ergo fraternitas tua faciat, atque haec vigilanti providentia disponat, ut nec Dei Ecclesia neglectum ulterius habeat, et consacerdotes suos non solum verbo, sed etiam exemplo locorum venerabilium curam laudabiliter habere commoneat. |