Gregorius Magnus, Epistolae, 13, CAPITULARE II LEGUM IMPERIALIUM. PRO IMMUNITATE CLERICORUM, IOANNI DEFENSORI EUNTI HISPANIAM. Quid in supradictorum causis sit agendum uberius praescribit, collectis imperatorum legibus.
1 | De persona presbyteri hoc attendendum est (Grat., 11, q. 1, c. 38), quia si quam causam habuit, non ab alio teneri, sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut haec Novellarum constitutio manifestat, quae loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus ac reverendissimis episcopis, clericis et monachis. |
2 | Petro gloriosissimo praefecto praetorio: Si quis contra aliquem clericum, aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut ascetriam habet aliquam actionem, adeat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subiaceat. |
3 | Ille vero causam inter eos diiudicet. |
4 | Et si quidem utraque pars his quae iudicata sunt acquieverit, iubemus per loci iudicem haec exsecutioni perfecte mandari, etc. |
5 | Ne vero obiiciatur quia de clerico hoc loquitur, non de presbytero, sciendum est quia in eadem constitutione, L. I. c., legitur appellatione clericorum etiam presbyteros et diaconos contineri. |
6 | Verba autem legis istasunt: Presbyteros autem, et diaconos, et subdiaconos, cantores, et lectores; quos omnes clericos appellamus, et reliqua. |
7 | (Novel. 123, § Si quis contra, apud Iulianum, cap. 32; Lib. I c. Authen. de sanctiss. episcopis.) De persona Ianuarii episcopi sciendum est graviter omnino et contra leges esse actum ut violenter de Ecclesia traheretur, dum quando si quamlibet aliam iniuriam a quocunque episcopus passus fuerit in Ecclesia, iniuriantem lex capitali poena percutiat, et sicut maiestatis reum omnibus det accusandi illum licentiam, ut huius legis series loquitur Codicis libro primo, titulo sexto, constitutione decima: Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Theodoro praefecto praetor. |
8 | Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut, in Ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet iniuriae, quod geritur a provinciae rectoribus animadvertatur, atque ita provinciae moderator, sacerdotum et clericorum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos seu confessos reos sententia noverit vindicandum. |
9 | Et post pauca: Sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen insequi, atque de talibus reis ultionem mereri, etc. |
10 | Datum VII Kalendas Maii, Mediolani, Honorio Augusto quater et Eutychiano consulibus. |
11 | (C. de Episc. et Cler., l. Si quis., et c. Cod. Theod., lib. XVI, tit. 2, cap. 31.) Libri suprascripti tit. 15, const. 2: Imperator Honorius et Theodosius Augusti, Ionio praefecto praetor. |
12 | Fideli ac devota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas Ecclesias confugientes abducere, sub hac videlicet definitione, ut si quisquam contra hanc legem venire tentaverit, sciat se Maiestatis crimine esse retinendum. |
13 | Data Kalendis Aprilis, Honorio septies et Theodosio tertio consulibus. |
14 | Item l. eiusdem tit. |
15 | , constit. 5. Imperator Leo Augustus, Eutychiano praefecto praetor. |
16 | Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura, excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quoties usus exegerit invocati, singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus, nullos penitus cuiuscunque conditionis de sacrosanctis Ecclesiis orthodoxae fidei expelli, aut trahi, vel protrahi confugas. |
17 | Et post pauca: Qui hoc moliri, aut facere, aut nuda cogitatione saltem atque tractatu ausi fuerint tentare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt. |
18 | Ex his ergo locis, eorumque finibus, quos anteriorum legum praescripta sanxerunt, nullos eiici aut expelli aliquando patimur, nec in ipsis Ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum, aut vestis negetur, aut requies, etc. |
19 | Data pridie Kalend. Martii Constantinopoli, Leone Augusto tertium consule. |
20 | (De his qui ad Ecclesiam confug. C. lib. I, ll. Fideli et Praesenti.) De persona Stephani episcopi hoc attendendum est, quia nec invitus ad iudicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit iudicari, sicut praedicta Novellarum constitutio continet, quae de episcopis loquitur. |
21 | Ait enim: Sed neque pro qualicunque pecuniaria vel criminali causa ad iudicem civilem sive militarem invitum episcopum producere vel exhibere citra imperialem iussionem permittimus; sed iudicem qui tale aliquid sive ex scripto, sive ex non scripto, praesumpserit imperare, post cinguli privationem, XX librarum auri poenam exsolvere iubemus Ecclesiae cuius episcopus produci aut exhiberi iussus est; exsecutorem similiter post cinguli privationem et verberibus subdendum, et in exsilium deportandum. |
22 | Item post multa: Si autem et a clerico aut laico quocunque aditio contra episcopum fiat, propter quamlibet causam, apud sanctissimum eius metropolitam, secundum sanctas regulas et nostras leges causa iudicetur. |
23 | Et si quis iudicatis contradixerit, ad beatissimum archiepiscopum et patriarcham dioeceseos illius referatur causa, et ille secundum canones et leges huic praebeat finem. |
24 | Contra haec si dictum fuerit, quia nec metropolitam habuit nec patriarcham, dicendum est quia a sede apostolica, quae omnium Ecclesiarum caput est, causa haec audienda ac dirimenda fuerat, sicut et praedictus episcopus petiisse dignoscitur, qui episcopos alieni concilii habuit omnino suspectos. |
25 | Quia ergo sententia non a suo iudice dicta nihil firmitatis obtineat, lectionis huius tenor ostendit, lib. C. VII, tit. 48, constit. 4. Imperatores Gratianus, Valentinianus et Theodosius Augusti, ad Potitum vicarium: Et in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia, non a suo iudice dicta, constringat. |
26 | Data XII Kalend. Octobris, Romae, Ausonio et Olibrio consulibus. |
27 | (Si a non compet. iud. C. l. VII, l. Et in privatorum.) Illud autem quod dicitur a servis suis accusatus, quia audiri minime debuerunt, haec constitutio patefacit sic dicens, C. lib. IX, tit. 1, constit. 20. Imperatores Arcadius et Honorius Augusti, Eutychiano praefecto praetor. |
28 | Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscunque criminis delator atque accusator exstiterit, eius aestimationem, caput atque fortunas petiturus cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. |
29 | Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. |
30 | Maiestatis autem crimen tantum excipimus. |
31 | Data V Idus Novembris, Caesario Atticoque consulibus. |
32 | (De his qui accusare non poss. C. l. IX, l. Si quis.) Si vero dictum fuerit quia de hoc accusatus est, quod ad maiestatis crimen attendit, nec ipsum de eo credendum fuit, si vita vel opinio eius talis ante non exstitit, sicut lib. Pandectarum XLVIII, ad legem Iuliam maiestatis, scribit Modestinus, lege Famosi, paulo post principium: Hoc tamen crimen a iudicibus non in occasione ob principalis maiestatis venerationem habendum est, sed in veritate rei iudicatae. |
33 | Nam et persona spectanda est, an poterit facere, et ante quid fecerit, et an cogitaverit. |
34 | Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui vilissimi sint testes exhibiti, hoc si verum est, nullius esse momenti lege noscendum est, Constitutione novella quae de testibus loquitur, c. 16: Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos provinciarum iudices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. |
35 | At ne postea obiiciatur eis quia per unam partem gesta confecta sunt, oportet et illum qui impetitur, in ipsa civitate constitutum ubi testimonia dantur, admonitum a iudice sive a defensore advenire, et audire attestationes. |
36 | Si vero noluerit advenire, sed contempserit, ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum inutilia sint, sancimus huiusmodi testimonia ita valere, ac si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente fuissent facta. |
37 | Si enim recusaverit, et venire noluerit, et audire quae deponuntur, cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, similis advenienti erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem in utriusque praesentia probationes factae. |
38 | Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes adveniat. |
39 | Quod quia hic omissum est, necesse est ut quod contra leges actum est firmitatem non habeat. ( Authen. de test., § Et hic vero. ) Quales autem testes, vel cuius opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, quae pene nulli habentur incognitae; quae etiam et illud sanciunt, ut vilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. |
40 | Quod autem dicitur, quia nihil scriptis iudicatum est, legendus est tit. |
41 | 44 lib. VII Codicis, quia scriptis debuit iudicari. |
42 | Nam ibi inter alia praecipitur ut sententia quae sine scripto dicta fuerit nec nomen sententiae habere mereatur. |
43 | ( Ubi supra, § Testes. ) |