monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, SENTENTIA IOANNIS DEFENSORIS. Exemplum sententiae pro Ianuario Malacitano episcopo. <<<     >>> EPISTOLA II. AD ADEODATUM ABBATEM. Illius monasterio Craterense unit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA PRIMA. AD ROMANOS CIVES. Non custodiendum iuxta litteram Sabbati diem. Corpus Dominico die necessitatis causa lavari posse.

1 Gregorius servus servorum Dei dilectissimis filiis suis Romanis civibus.
2 Pervenit ad me quosdam perversi spiritus homines, prava inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut in die Sabbati aliquid operari prohiberent.
3 Quos quid aliud nisi Antichristi praedicatores dixerim? Qui veniens, diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri.
4 Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum; et quia iudaizare populum compellit ut exteriorem ritum legis revocet, et sibi Iudaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum.
5 Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati (Ierem. XVII, 24), tandiu teneri potuit, quamdiu legem licuit iuxta litteram custodiri.
6 At postquam gratia omnipotentis Dei Domini nostri Iesu Christi apparuit, praecepta legis quae per figuram dicta sunt iuxta litteram servari non possunt.
7 Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda, dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum.
8 Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. V, 2).
9 Nos itaque hoc quod de Sabbato scriptum est, spiritaliter accipimus, spiritaliter tenemus.
10 Sabbatum enim requies dicitur.
11 Verum autem Sabbatum ipsum redemptorem nostrum Iesum Christum Dominum habemus.
12 Et qui lucem fidei eius agnoscit, si peccata concupiscentiae ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit.
13 Non ergo in die Sabbati per portas introducimus onera, si, in Redemptoris nostri gratia constituti, pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus.
14 Nam idem Dominus ac redemptor noster multa in die Sabbati legitur operatus, ita ut Iudaeos reprehenderet, dicens: Quis vestrum bovem aut asinum suum non solvit in die Sabbati, et ducit adaquare (Luc. XIV, 5)? Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri iuxta litteram Sabbatum praecepit, quisquis otium Sabbati secundum legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit? Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse praedicatum, ut Dominicorum die nullus debeat lavari.
15 Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus.
16 Si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominicorum die prohibemus.
17 Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V, 29).
18 Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14).
19 Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit.
20 Nam si Dominicorum die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet.
21 Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc exigente necessitate toti corpori negatur? Dominicorum vero die a labore terreno cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiae per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicae precibus expietur.
22 Haec, filii charissimi, certa constantia et recta praediti fide custodite, stultorum hominum verba despicite, et omnia quae ab eis dici cognoscitis nolite facile credere; sed in rationis trutina pensate, ut dum erroris vento forti stabilitate resistitis, ad solida coelestis regni gaudia pervenire valeatis.
23 (Ioan. Diac., lib. IV, c. 52)
Gregorius Magnus HOME