monumenta.ch > Gregorius Magnus > SENTENTIA IOANNIS DEFENSORIS. Exemplum sententiae pro Ianuario Malacitano episcopo.
>>> Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA PRIMA. AD ROMANOS CIVES. Non custodiendum iuxta litteram Sabbati diem. Corpus Dominico die necessitatis causa lavari posse.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, SENTENTIA IOANNIS DEFENSORIS. Exemplum sententiae pro Ianuario Malacitano episcopo.

1 In nomine Domini, imperatore illo, illa die, illa indictione.
2 Ille cui officium cognitoris iniungitur ita se pura ac intemerata conscientia debet in omnibus exhibere, ut ex his quae in aliis iudicat ipse ultionem aeterni examinis non incurrat.
3 Dum igitur ex deputatione beatissimi atque apostolici domni mei papae Gregorii ego Ioannes defensor inter Ianuarium episcopum Malacitanae civitatis atque inter illos et illos episcopos cognitor resedissem, necesse habui causam praedicti Ianuarii interna inquisitione discutere, et a partibus subtiliter quaerere veritatem, si, ut petitio eius continet, transmissis clericis a memoratis episcopis una cum hominibus gloriosi Comitioli, de Ecclesia fuerit violenter abstractus.
4 Qui dum multa contra se invicem, sicut gesta testantur, obiicerent, ad conclusionis hunc utraeque partes aliquando terminum pervenerunt, petentes me de agnitis debere iudicare.
5 Unde sollicite relegens quae acta sunt, et veritatem diligenti investigatione perquirens, nullam in antedicto Ianuario culpam quae exsilio vel depositione digna esset puniri, sed magis illum eiectum de Ecclesia violenter inveni.
6 Et quanquam huiusmodi temeritatem legum censura districtissime feriat, ego tamen legum vigorem sacerdotali moderatione temperans, mediis sacrosanctis Evangeliis, quibus praesentibus ab initio in hoc cognitor resedi iudicio, ea quae contra eum statuta sunt, licet iure non teneant, nec alicuius sint momenti, iniusta tamen et infirma esse pronuntio, atque illos et illos memoratos episcopos, qui, postposita consideratione sacerdotali, in fratris sui praeiudicium atque condemnationem iniuste et contra Dei timorem versati sunt, condemnans, in monasterio recipiendos ad agendam in tempus poenitentiam statuo atque decerno.
7 Illum vero qui locum antedicti sanctissimi Ianuarii contra sacrorum canonum statuta nequiter praesumpsit invadere, condemnans, privari sacerdotio et ab omni ecclesiastico ordine removeri statuo, ut et hoc quod male est adeptus amittat, nec ad officium quod ante indigne gesserat revertatur.
8 Saepedictum autem sanctissimum Ianuarium episcopum absolutum loco suo in episcopatus gradu Deo auctore reverti ac modis omnibus reformari constituo.
Gregorius Magnus HOME