monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Palatii urbis Romae ministris annonam ab imperatore concessam postulantibus apud Leontium faveat. <<<    

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA L. AD EULOGIUM ALEXANDRINUM PATRIARCHAM. A Monophysitarum errore conversos commendat.

1 Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.
2 Latores praesentium Siciliam venientes a Monophysitarum errore conversi sunt, atque sanctae universali Ecclesiae semetipsos adunaverunt.
3 Qui ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam pertendentes, poposcerunt a me ut eos meis epistolis vestrae beatitudini commendare debuissem, quatenus ab haereticis qui iuxta ipsos sunt nullam iam violentiam perpeti permittantur.
4 Et quia unus eorum dicit monasterium in quo fuit a parentibus suis fuisse constructum, auctoritatem desiderat a sanctitate vestra percipere ut hi qui in eo sunt haeretici, aut ad sinum sanctae Ecclesiae redeant, aut de eodem monasterio repellantur.
5 Haec a nobis indicata vobis esse sufficiant; nam de vestra beatitudine novimus quia quidquid ad zelum Dei omnipotentis pertinet, cum omni facere fervore festinet.
6 Pro me vero ut oretis peto, quia inter gladios Langobardorum quos sustineo podagrae doloribus vehementer affligor.
Gregorius Magnus HOME