3 | Et ideo quia latores praesentium vice sua illuc omnes elegerunt transmittere, ut apud filium nostrum gloriosum Leontium agere debeant, qualiter ipsae eis annonae, sicut a serenissimis principibus largitae sunt, deputentur impendi, et in hac re etiam sibi petiverunt experientiam tuam debere concurrere, eapropter, quia hoc et etiam illis non petentibus eorum exigit paupertas ac necessitas impertiri, dum aptum opportunumque esse conspexeris, eis de quibus valueris, studii tui sit ita praebere solatia, quatenus hoc quod illis clementissimi principes pietate sibi ingenita concesserunt, et illi consequi valeant, et tu indisertus non videaris existere. |