1 | Gregorius Lucido episcopo Leontino. |
2 | Filius noster Ioannes, abbas, presbyterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum. |
3 | Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis. |
4 | Nihil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria. |
5 | Mense Augusto, indictione 5. |