monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLV. AD EUGENIUM DIACONUM. Servis Dei egentibus duas terrae portiones ad annos triginta sex concedit. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD VENANTIUM PERUSINUM EPISCOPUM. Ecclesio episcopo frigore laboranti hiemales vestes absque mora mittat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLVI. AD FELICEM PORTUENSEM EPISCOPUM. Ioannem famulum donat.

1 Gregorius Felici episcopo Portuensi.
2 Charitatis vestrae gratia provocati, ne infructuosi vobis videamur existere, praecipue cum et minus vos habere servitia noverimus, ideo Ioannem iuris ecclesiastici famulum, natione Sabinum, ex massa Flaviana, annorum plus minus decem et octo, quem nostra voluntate diu iam possidetis, fraternitati vestrae iure directo donamus atque concedimus; ita ut eum habeatis, possideatis, atque iuri proprietatique vestrae vindicetis atque defendatis, et quidquid de eo facere volueritis, quippe ut dominus, ex huius donationis iure libero potiamini arbitrio.
3 Contra quam munificentiae nostrae chartulam nunquam nos successoresque nostros noveris esse venturos.
4 Hanc autem donationem a notario nostro perscriptam legimus, atque subscripsimus, tribuentes etiam, non exspectata professione vestra, quo volueritis tempore, alligandi licentiam, legitima stipulatione et sponsione interposita.
5 Actum Romae.
Gregorius Magnus HOME