Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLV. AD EUGENIUM DIACONUM. Servis Dei egentibus duas terrae portiones ad annos triginta sex concedit.
1 | Gregorius Eugenio diacono. |
2 | Servi Dei monasterii quod in Blerana civitate est constitutum, de terris suggesserunt necessitatem se gravissimam sustinere. |
3 | Et quia talibus nos personis oportet ferre consultum, experientiae tuae hac auctoritate praecipimus, quatenus appendicem quae Agellus dicitur, ex corpore massae Gratilianae, cum suis finibus eis debeas contradere, quod eis salvo iure Ecclesiae nostrae in XXXVI annorum spatium concessimus habere. |
4 | Sed et terrulam modiorum XXX ex praedicta massa, quam pridem a nobis sibi datam possidere noscuntur, pariter in praedicto annorum spatio eos habere concedimus, quatenus tali provisione congregatio illic consistens, huius rei valeat habere solatium. |
5 | Experientia itaque tua, huius praecepti auctoritate suffulta, praedictas terras eis tradere non moretur, ut liberiori animo in Dei laudibus valeant permanere. |