1 | Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. |
2 | Stephanus, praesentium portitor, qui uxorem se Ecclesiae nostrae ancillam habere perhibet, octo se solidis ab Accello seniore de hostibus comparatum innotuit. |
3 | Et quia ad eorum restitutionem se inopem esse commemorat, experientia tua diligenter inquirat; et si ita esse cognoverit, nec habere unde suum possit pretium reddere, cum praedicto seniore ad quantum potueris ordina, et pretium ei quod tibi statuerit restitue securus, quia tempore quo rationes tuas positurus adveneris, de captivorum redemptione quod dederis tibi restitui faciemus. |