Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Sic exigendos ait reditus, ut neque contristentur debitores, neque Romana Ecclesia damnum sustineat.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
2 | Filii nostri Paschasius vir magnificus et Plancho vir clarissimus conquesti sunt nobis sanctitatem vestram reditus qui sanctae Romanae Ecclesiae debentur non alibi nisi aut in suburbano civitatis, aut in massa quae dicitur Gelas, velle percipere. |
3 | Quod ego non ita actum intelligo sicut hi qui murmurant putant. |
4 | Scio enim sapientiam fraternitatis vestrae, et idcirco vos arbitror sic talia proposuisse, ut per eamdem propositionem quocunque in loco reditus utiles potuissetis accipere. |
5 | Laudo, frater charissime, intentionem charitatis tantae, et vehementer amplector, quia sic curam Ecclesiae nostrae agitis, quae profecto vestra est, sicut et vestrae quae nostra est; tamen nec in suburbano, nec de massa Gelas, filii mei excellentissimi Italici et domus Venantii reditus quos promiserunt sunt petendi. |
6 | Sed sive in Syracusana, sine in Panormitana parte dare voluerint, ad hoc solum vestra sanctitas sit intenta, ut utiles per omnia reditus accipiat, secundum promissionem pacti vel cautionis quam misimus. |
7 | Ita ergo sanctitas vestra provideat, ut neque dilecti filii mei praedicti de relictis suburbanis sibi necessariis contristentur, nec nostra Romana Ecclesia damnum aliquod vel minorem utilitatem in eorum redituum perceptione sustineat. |