Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. De Ecclesiarum quarumdam superstitibus tum pecuniis, tum clericis, tum rebus aliis.
1 | Gregorius Pantaleoni notario. |
2 | Exspectabamus ut nos experientia tua de argento Ecclesiarum, vel aliis quas invenit rebus, omnino subtiliter redderet certiores, ut ex eius renuntiatione quod fieri debuisset deliberare minutius potuissemus. |
3 | Sed non nos ita renuntiatio tua ut oportebat instruxit. |
4 | Curae ergo tuae sit ut argentum Ecclesiarum, quod clerus et populus habet, apud quos praevideris, in cimiliarchio ecclesiae sub omni sollicitudine atque cautela deponas, atque de eodem deposito inde susceptum accipias. |
5 | Argentum vero Ecclesiarum, quod pro peccatis a clero et populo destitutum est, tecum huc defer. |
6 | Si forte tres aut quatuor clericos de ipsis Ecclesiis cognoveris remansisse, facta notitia, quis quomodo est, vel ubi habitat, nobis defer, ut eis, si necessarium viderimus, quid singulis annis accipere debeant, statuere valeamus. |
7 | Res vero quae vetustate perire possunt, tecum similiter defer, ut ex eis quod utile visum fuerit disponatur. |
8 | Tu autem protegente Domino inventa navigii prosperitate revertere. |