monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXIX. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ex Servidei diaconi haereditate, xenodochio tradat equas decem, Luminosae ancillae Dei quatuor. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. De Ecclesiarum quarumdam superstitibus tum pecuniis, tum clericis, tum rebus aliis.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XL. AD VENANTIUM PATRICIUM. Spondet, se, ubi convaluerit, facta quaedam Samsonis allegorice expositurum.

1 Gregorius Venantio patricio Panormitano.
2 Desideratissimae excellentiae vestrae scripta suscepi, in quibus tantum de absentis collocutione gavisus sum, quantum ipsum qui locutus est semper mihi cupio esse praesentem.
3 Vultis ergo ut quaedam de Samsonis factis allegorice disserantur, sed tanta mihi debilitas corporis accidit, ut si qua subire valuerim, exercere animus non assurgat.
4 Bono autem desiderio vestro congaudeo, quia dum expositionem sacrorum verborum cupitis, quam stricte ipsum auctorem eorumdem verborum quaeritis demonstratis.
5 Si igitur vires salutis recepero, auctore omnipotente Domino vestris desideriis parebo.
6 Oro autem ut in cunctis actibus vestris gratia vos superna custodiat, quatenus in bono opere et aspirando vos repleat, et adiuvando confortet.
Gregorius Magnus HOME