3 | Et quia legati titulo quatuor equarum capita Luminosae ancillae Dei proximae suae dari constituit, atque nos, petente dilectissimo filio nostro Florentino diacono, xenodochio Anichiorum, cui praeesse dignoscitur, decem equarum capita cum emissario suo praevidimus largienda, hac tibi idcirco praeceptione mandamus ut latori praesentium, qui ad hoc illic ex opere missus est, tam quatuor quae legata sunt, quam decem equarum capita quas xenodochio concessimus, de equabus praefati quidem diaconi simul et emissarium sine aliqua debeas excusatione vel mora contradere. |