Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXVIII. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. De bonis ante episcopatum acquisitis testari posse episcopum; proinde ob legatum ex decessoris illius testamento Luminosam ancillam Dei non molestandam.
1 | Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi. |
2 | Nulli dubium est (Grat. 12, q. 5, c. 1 et 12) quia sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de eis quas ante habuerint, quidquid iudicare voluerint non vetantur. |
3 | Itaque fraternitatem tuam tempore quo ad nos fuit questam esse recolimus quod quaedam immobilia quae Constantius, decessor vester, Luminosae ancillae Dei filiae fratris sui testamenti serie legati titulo dereliquit, iam episcopus acquisisset, decrevisseque nos ut si hoc constaret, nullum ex his Ecclesia vestra praeiudicium pateretur. |
4 | Quod et vos oportet recolere, et molestiam aliquam praedictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his quae possidet quidquam auferre. |
5 | Sed si hoc Ecclesiae vestrae actores probari posse confidunt, vestris nobis epistolis indicate, ut qualiter hoc ipsum constare debeat disponamus; dummodo, cognita veritate, nec Ecclesia vestra pati praeiudicium, nec illa iniuste videatur affligi, quia, quantum aliqui perhibent, hoc suprascriptus decessor vester non in episcopatu, sed dum adhuc esset diaconus, acquisivit. |
6 | Unde necesse est ut, sicut diximus, facta probatione debeat constare quod verum est. |
7 | Eamdem vero ancillam Dei fraternitati vestrae commendamus, ut a nullo eam patiatur gravari vel opprimi, ne si inquietata fuerit, ex huius causae occasione hoc pati, quod non decet existimetur. |
8 | Et ideo si quid forte fuerit quod debeat emendari, aut a plano adhortationis vestrae moderamine corrigatur, aut certe nobis subtiliter nuntietur, quatenus et vos ab invidia sitis extranei, et nos quod convenit facere nullatenus omittamus. |
9 | Mense Maio, indictione 5. |