monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXVI. AD BONITUM DEFENSOREM. Monachis fugitiva mancipia sua colligentibus opem ferat. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. De bonis ante episcopatum acquisitis testari posse episcopum; proinde ob legatum ex decessoris illius testamento Luminosam ancillam Dei non molestandam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM, ANTHEMIUM, ET SAVINUM SUBDIACONOS. Romani expraetoris homines ac possessiones commendat.

1 Gregorius Romano defensori, Anthemio subdiacono, et Savino subdiacono.
2 Ea quae sponte praebere nos convenit petiti negare non possumus.
3 Et ideo quia gloriosus filius noster Romanus expraetore possessiones suas et homines qui in illis sunt partibus vestrae voluit experientiae commendari, hac vobis praeceptione mandamus ut possessiones hominesque ipsius servata aequitate tueri non desinatis, atque ita in omnibus causis utilitatibusque ipsius concurrere ac solatiari studeatis, quatenus et ille se hac adiutum commendatione cognoscat, et vos salubriter iniuncta exhibuisse comprobemini.
Gregorius Magnus HOME