monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXV. AD DESIDERIUM VIENNENSEM EPISCOPUM. Ne Pancratium diaconum suum a monastica vita revocet. <<<     >>> EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM, ANTHEMIUM, ET SAVINUM SUBDIACONOS. Romani expraetoris homines ac possessiones commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXVI. AD BONITUM DEFENSOREM. Monachis fugitiva mancipia sua colligentibus opem ferat.

1 Gregorius Bonito defensori.
2 Filius noster Fortunatus, abbas monasterii sancti Severini, quod in hac urbe Romana situm est, latores praesentium monachos suos illic pro recolligendis mancipiis iuris sui monasterii, quae illic latitare dicuntur, dirigens, petiit ut experientiae tuae ei debeant adesse solatia.
3 Eapropter praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut eis in omnibus salva ratione concurrere ac opitulari festines, quatenus, te illic coram posito, atque in hac causa ferente solatia, salubriter haec citius valeant quae sibi iniuncta sunt ad effectum, Deo auctore, perducere.
Gregorius Magnus HOME