Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXV. AD DESIDERIUM VIENNENSEM EPISCOPUM. Ne Pancratium diaconum suum a monastica vita revocet.
1 | Gregorius Desiderio episcopo in Gallia. |
2 | Pancratius lator praesentium, ut asserit, diaconus, apostolorum se liminibus repraesentans, a nobis noscitur petiisse ut eum fraternitati vestrae deberemus specialiter commendare. |
3 | Intimavit etiam nobis quod in clericatus officio vestrae sit Ecclesiae mancipatus. |
4 | Unde, divina inspiratione compunctus, gratiam monasticae conversationis appetiit, illicque in eodem quem sumpsit habitu desiderans permanere, etiam diaconum se eiusdem monasterii factum esse commemorat. |
5 | De cuius loci servitio avelli nulla patitur ratione. |
6 | Nunc vero, quantum asserit, fraternitas vestra non quidem impedientis intentu, sed affectu benevolentiae, in officio eum suae vult Ecclesiae revocare. |
7 | Hortamur igitur ut tam promptae devotioni eius, quam in sancto studet habere proposito, minime vestra sit impedimento fraternitas; magis autem quibus valetis adhortationibus pastorali admonitione succendite, ut fervor huius desiderii in eo non tepescat; ut qui, a turbulento curarum saecularium tumultu se segregans, quietis desiderio portum monasterii appetiit, rursum in ecclesiasticarum curarum non debeat perturbationibus implicari, sed in Dei laudibus permittatur secure ab his omnibus, ut postulat, remanere. |