monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXIII. AD FIRMINUM EPISCOPUM ISTRIAE. Gratulatur de illius ad Ecclesiae unitatem reditu. Ut Satanae iaculis constantiae scutum opponat, aliosve, secum revocet, hortatur. Spondet subsidia. Paraturam mittit. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD DESIDERIUM VIENNENSEM EPISCOPUM. Ne Pancratium diaconum suum a monastica vita revocet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXIV. AD CIRIDANUM. Cum pro sitonico id praestitum sit quod ipse iusserat, non perferendum iam ab Ecclesia illius detrimentum.

1 Gregorius Ciridano.
2 Gloriae vestrae dudum scripta suscepimus, in quibus indicastis sollicitudini vestrae serenissimorum principum iussione curam sitonici fuisse mandatam, atque praeceptum esse ut omnis tritici quantitas, quae in horreis nostrae Ecclesiae suscepta fuerat, vobis tradi per omnia debuisset, et scripsistis ut hoc ipsum parari in specie faceremus.
3 Quod quidem quia vestrum, cuius ad nos quidem bona tanta perlata sunt, non fuerit novimus; et scitis quam durum quamque omnino difficile sit ut res quae nec servari, nec eo tempore ad emendum poterat inveniri, in specie restitui peteretur.
4 Verumtamen, ut exui ab huius rei sollicitudine valeremus, studii nostri fuit ut etsi cum maiori dispendio omnino frumenta ipsa, sicut voluistis, in specie faceremus praeparari.
5 Post vero per latorem praesentium Eutychium virum magnificum, qui se illustrem praefectum esse commemorat, aliam nobis epistolam transmisistis, ut quae summa eiusdem sitonici ab horreariis Ecclesiae sit suscepta prodi inter acta publica debuisset.
6 Et ideo ne per occasionem Ecclesiae quaedam cuiquam nasci videatur occasio, seu excusatio, et quantitatem, sicut scripsistis, defensores Ecclesiae prodiderunt, et quae putaverunt utilia petiverunt.
7 Quod gloria vestra diligenter solliciteque pertractet, et verba eorum non negligat.
8 Nam quidquid post haec in praedicti sitonici specie damni contigerit, amplius iam ad Ecclesiae dispendium sciatis nullo modo pertinere, quia nec habitatores civitatis istius, afflicti revera homines, praedictum sitonicum in suo se asserunt detrimento posse suscipere.
9 Haec igitur omnia gloria vestra cognoscens, ita de his quae sibi sunt commissa, studeat cogitare, ut et utilitatem publicam faciat, et huius operis pondus Ecclesiae nostrae denuo ad gravamen pauperum non incumbat.
Gregorius Magnus HOME