monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS CONCILII BIZACII. De Clementio ipsorum primate graviter accusato strenue ac diligenter inquirant. <<<     >>> EPISTOLA XXXIV. AD CIRIDANUM. Cum pro sitonico id praestitum sit quod ipse iusserat, non perferendum iam ab Ecclesia illius detrimentum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXIII. AD FIRMINUM EPISCOPUM ISTRIAE. Gratulatur de illius ad Ecclesiae unitatem reditu. Ut Satanae iaculis constantiae scutum opponat, aliosve, secum revocet, hortatur. Spondet subsidia. Paraturam mittit.

1 Gregorius Firmino episcopo Istriae.
2 Quem Redemptor noster de servorum suorum numero perire non patitur, ita misericordiae suae inspiratione cor eius illustrat, ut, deserto erroris obscuro, ad cognitionem lucis et viam redeat veritatis.
3 Unde, suscepta charissimae fraternitatis tuae epistola, magna in Domino exsultatione gaudemus quod divina te gratia ad unitatem Ecclesiae a qua pertinacium et imperitorum hominum instinctione disiunctus fueras revocavit.
4 Sed quia quanto antiquus hostis superatum se conspicit, tanto insidiari acrius non quiescit, omnino sollicitum vigilantemque te esse convenit, atque scutum constantiae contra iacula ipsius praeparare, ut illisa frangantur, et vim interius penetrandi non habeant.
5 Nulla ergo te, charissime frater, rerum desideria, nulli terrores, nulla blandimenta, nullae seductiones, quae venenatis verborum sagittis animas feriunt, a reversionis tuae fervore demolliant, aut retro redire compellant, ne qui fortem superaveras, graviter supereris, et captivus, quod absit, post victoriam tenearis.
6 Sed magis ut mater Ecclesia per totum, Deo propitio, orbem diffusa, ad suum te rediisse gremium non inertem agnoscat, studiosissime tibi vigilandum ac laborandum est ut tecum possis et alios revocare, quatenus damna quae tuae aversionis exemplo commiseras non solum reversionis bono resarcias, sed etiam lucrum exhibeas, ut et ad promerendam praeteritorum veniam, et futurorum praemia capessenda plus Domino tuo videaris revocasse quam tuleras.
7 Nobis ergo omnino curae erit de fraternitatis tuae quiete, ut dignum est, cogitare, quia postquam nobiscum iam Deo protegente unus es, non aliter utilitates tuas quam nostras attendimus.
8 Aliqua vero nobis de necessitatibus vestris Ioannes subdiaconus scripsit; sed credimus de Dei nostri potentia quia sanctus Petrus ad quem reversi estis vos deserere non habet.
9 Modo autem de benedictione eiusdem sancti Petri transmisimus fraternitati vestrae paraturam unam, quam vos necesse est cum ea charitate qua a nobis est transmissa suscipere.
10 Mense Maio, indict. 5.
Gregorius Magnus HOME