Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS CONCILII BIZACII. De Clementio ipsorum primate graviter accusato strenue ac diligenter inquirant.
1 | Gregorius universis episcopis concilii Bizacii. |
2 | Sicut laudabile discretumque est reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus (Grat. 2, q. 7, c. 46), ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis correctione indigent, nulla dissimulatione postponere ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si languor non fuerit curatus in capite. |
3 | Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Crementio primate vestro perlata sunt, quae cor nostrum non modico moerore transfigerent. |
4 | Sed prementibus diversis tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus, ea nobis non fuit spatium requirendi. |
5 | Et quoniam ita sunt gravia, ut transiri indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate veritatis indagare substantiam multis modis debeatis, ut aut si ita sunt ultione canonica resecentur; aut si falsa, fratris nostri innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione non iaceat. |
6 | Unde ut non quis desidiae torpor in requisitione sit, admonemus ut non cuiusquam personae gratia, non favor, non blandimenta, vel quodlibet aliud quemquam vestrum vel ad discutiendum quae nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos propter Deum veritatem accingite. |
7 | Nam si quis in hoc aut piger esse, aut negligentem se praesumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur. (Vide epp. 58 et 59, ind. 2.) |