Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM PRIMAE IUSTINIANAE EPISCOPUM. Expositis Pauli Docleatini episcopi flagitiis, praescribit remedia.
1 | Gregorius Ioanni episcopo primae Iustinianae. |
2 | Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt augentur excessibus, ita maior delinquentibus est adhibenda correptio, ut et ipsi facinus suum saltem poena vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae ultionis timor inhibeat. |
3 | Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens indicavit (Grat. 2, q. 7, c. 44), sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Docleatinae civitatis episcopum, inter alia mala in corporale crimen lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque, habita cognitione, ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam eum libellum in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est obtulisse; qua de re sententia, illo episcopali deposito, eius loco se cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum; sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium iudicum venientem episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus ecclesiae, ab eo se proiectum et ad summam iniuriam ac necem pene perductum. |
4 | Et quoniam tantae nequitiae pravitas, nec dissimulanda, nec leviter attendenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addiscere, et si ita se ut edocti sumus veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione compelli, ut quaecunque abstulit omni mora vel excusatione cessante restituat. |
5 | Si vero nihil Ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuerit ut non a vobis vel a metropolitano eius hoc peteret, sed temerario ausu manu praesumeret agere, verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare si verum est. |
6 | Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit ecclesiae, ut ex eo quod nunc abstulit, hoc reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur. |
7 | Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit, ecclesiae restituat, in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. |
8 | Qui si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque dominici corporis ac sanguinis communione privatum in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum, quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. |
9 | Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in loco suo et episcopatus officio procul dubio reformetur, et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est, quia hoc non solum ad huius munitionem, verum etiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta, vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo audeat attentare. |