Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIX. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut Paulini saevitia in clerum et simonia puniatur ac reprimatur, concilium cogat, ad id vocato, si opus sit, Hilaro.
1 | Gregorius Victori episcopo. |
2 | Quanto laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna charitate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio temperare. |
3 | Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Paulinum, Tegessis civitatis episcopum clericorum eius vel eorum qui in sacro sunt ordine positi sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia latere te in vicino non potuit quod ad nos in longinquo pervenit. |
4 | Et quoniam valde cavendum est ne hoc quod eum frustra in se corporali iniuria queruntur excedere, aut licite praesumatur, aut fiat dissimulatione deterius, sic manifesti excessus canonica semper moderatione premendi sunt, ut una res et praeteritorum correptio, et esse possit regula futurorum. |
5 | Proinde simul cum dilectissimo communi fratre Columbo episcopo, vel aliis sacerdotibus quos praevideritis, inter suprascriptum fratrem nostrum et clericos ipsius causam subtili investigatione rimari te convenit. |
6 | Et si supplicantium querela veritate subsistit, ita hoc regulari emendatione corrigite, ut et quam sit malum quod fecit agnoscat, et officii sui terminos discat de caetero non exire. |
7 | Nec loci tui, sicut dicitur, ab eo postponi ordinem patiaris, ne illi despectus suus ad periculum, et tibi fiat ad culpam. |
8 | Nam ad personam in priori loco positam respicit quidquid a minori committitur, nisi sollicite corrigatur. |
9 | Illud autem quod idem frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines dare sub praemio perhibetur, subtilius a vobis et omnino districte quaerendum est. |
10 | Et si ita, quod non optamus, esse claruerit, sic ad ulciscendum hoc vester se propter Deum zelus accendat, ut et ordinanti avaritia sua convertatur ad poenam, et illicita ordinatio effectu carens, ambitionis suae desiderio non fruatur. |
11 | In qua re hortamur vos atque prae omnibus admonemus, ut ita fraternitas vestra studeat esse sollicita, quatenus priusquam unius vitio simoniacae illic haereseos nequitia convalescat, sententiae vestrae falce facto ex opere concilio radicitus amputetur. |
12 | Nam quisquis ad hoc facinus emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso se non dubitet habere portionem, a quo prius hoc peculiare flagitium sumpsit exordium. |
13 | Et ideo, sicut diximus, hinc vigilanter atque studiose agendum est ut concilium vestrum, quod nunc usque sine huiusmodi prava opinione, Deo custodiente, servatum est, huius sceleris venena nec polluere possint nec perdere. |
14 | Praeterea Hilaro chartulario nostro praecepimus ut, si res exegerit, interesse vobiscum non differat. |
15 | Unde, si necesse fuerit, vestris illi ut ad vos venire debeat epistolis indicate, quatenus haec omnia una cum eo salubriter Deo possitis adiuvante dirimere. |