Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXVI. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ne dimissis aliis, Domitii filium retineat.
1 | Gregorius Maurentio magistro militum. |
2 | Petiit Domitius vir magnificus, ut vestrae gloriae scribere deberemus, quatenus, navigantibus aliis, et filio suo similiter esset licentia navigandi. |
3 | Et quamvis de gloria vestra certi sumus quia nihil quod indiscretum est faciat, sed omnia sapienter intendat; hortamur tamen ut si alii relaxantur, ille non debeat retineri, ne forsitan non ex ratione, sed sola fratrum inimicitia retineri videatur. |
4 | Vos tamen qui praesentes estis, aequitatis consideratione generalem etiam utilitatem attendentes, melius quid expediat potestis advertere. |