monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIV. AD IOANNEM SUBDIACONUM RAVENNAE. Iubet, reprobato Constantio, Maurum, si dignus inveniatur, abbatem ordinari; a peculiaritatis peste mundari monasterium; Claudii abbatis scripta ex ore suo excepta, sed a suo sensu in multis aliena, ad se mitti. Non probat sua in Iobum commentaria publice ad vigilias legi. Magis expedire ut legantur Psalmorum commenta. Nolle se, dum in hoc corpore versaretur, opera sua in publicum facile prodire. Albinum et Augustum commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ne dimissis aliis, Domitii filium retineat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Non iungendos matrimonio extra massam in qua nati sunt Petri defensoris filios.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Petrus, quem defensorem fecimus, quia de massa iuris Ecclesiae nostrae quae Vitelas dicitur oriundus sit, experientiae tuae bene est cognitum.
3 Et ideo quia ita circa eum benigni debemus existere, ut tamen Ecclesiae utilitas non laedatur, hac tibi praeceptione mandamus, ut eum districte debeas commonere, ne filios suos quolibet ingenio vel excusatione foris alicubi in coniugio sociare praesumat, sed in ea massa, cui lege et conditione ligati sunt socientur.
4 In qua re etiam et tuam omnino necesse est experientiam esse sollicitam, atque eos terrere, ut qualibet occasione de possessione cui oriundo subiecti sunt exire non debeant.
5 Nam si quis eorum exinde, quod non credimus, exire praesumpserit, certum illi sit quia noster consensus nunquam illi aderit, ut foris de massa in qua nati sunt aut habitare aut debeant sociari, sed et superscribi terram eorum.
6 Atque tunc sciatis vos non leve periculum sustinere, si vobis negligentibus quisquam ipsorum quidquam de iis quae prohibemus facere qualibet sorte tentaverit.
Gregorius Magnus HOME