monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Homines cum bobus ad Savinum iuvandum mittat. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Non iungendos matrimonio extra massam in qua nati sunt Petri defensoris filios.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIV. AD IOANNEM SUBDIACONUM RAVENNAE. Iubet, reprobato Constantio, Maurum, si dignus inveniatur, abbatem ordinari; a peculiaritatis peste mundari monasterium; Claudii abbatis scripta ex ore suo excepta, sed a suo sensu in multis aliena, ad se mitti. Non probat sua in Iobum commentaria publice ad vigilias legi. Magis expedire ut legantur Psalmorum commenta. Nolle se, dum in hoc corpore versaretur, opera sua in publicum facile prodire. Albinum et Augustum commendat.

1 Gregorius Ioanni subdiacono Ravennae.
2 Venientes monachi monasterii quondam abbatis Claudii, petiverunt sibi Constantium monachum abbatem debere constitui.
3 Quos valde ego in sua petitione detestatus sum, quia mihi terrenae menti esse omnimodo apparuerunt, qui terrenum nimis hominem abbatem quaesiverunt habere.
4 Cognovi enim quod idem Constantius peculiaritati studeat.
5 Quae res maxime testatur eum cor monachi non habere.
6 Ac deinde cognovi quia ad monasterium quod in Piceni provincia situm est solus pergere sine aliquo fratrum suorum praesumpsit.
7 Ex qua eius actione cognovimus quia qui sine teste ambulat recte non vivat, aut quomodo aliis regulam teneat quam sibimetipsi nescit tenere.
8 Ab hoc igitur recedentes, cellerarium quemdam nomine Maurum petiverunt, cuius vitae atque industriae multa testificantur, quia et quondam abbas Claudius eum quibusdam laudabat.
9 Tua itaque experientia sollicite requirat; et si eius vita ad locum regiminis digna est, a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano hunc abbatem ordinari faciat.
10 Si vero est quod ei omnino obviet, et ex sua congregatione invenire aptum minime possunt, ipsi sibi aliunde eligant, et is quem elegerint fiat.
11 Hoc autem praedicto fratri et coepiscopo nostro omnino dicere stude, ut peculiaritatem a quatuor aut a quinque monasterii monachis, in quibus corrigi hactenus minime potuit, studiosissime compescat, et hoc ipsum monasterium a tali peste mundare festinet, quia si illic peculiaritas a monachis habetur, neque concordia neque charitas in congregatione eadem poterit permanere.
12 Quid est autem habitus monachi, nisi despectus mundi? Quomodo igitur mundum despiciunt qui in monasterio positi aurum quaerunt? Ita igitur tua experientia faciat, ut neque loci ordinatio differatur, neque ad nos ulterius hac de re querela perveniat.
13 Praeterea, quia idem charissimus quondam filius meus Claudius, aliqua me loquente de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Prophetis, de libris quoque Regum, et de Heptateuco audierat, quae ego scripto tradere prae infirmitate non potui, ipse ea suo sensu dictavit, ne oblivione deperirent, ut apto tempore haec eadem mihi inferret, et emendatius dictarentur.
14 (Quae cum mihi legisset, inveni dictorum meorum sensum valde inutilius fuisse permutatum.) Unde necesse est ut tua experientia, omni excusatione atque mora cessante, ad eius monasterium accedat, convenire fratres faciat, et sub omni veritate quantascunque de diversis Scripturis chartulas detulit, ad medium deducant, quas tu suscipe, et mihi celerrime transmitte.
15 De tuo autem reditu, quia molestiam te validam incurrisse cognovimus, Deo propitio, in subsequenti cogitamus.
16 Illud autem quod ad me quorumdam relatione perlatum est, quia reverendissimus frater et coepiscopus meus Marinianus legi commenta beati Iob publice ad vigilias faciat, non grate suscepi, quia non est illud opus populare, et rudibus auditoribus impedimentum magis quam provectum generat.
17 Sed dic ei ut commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat, quae mentes saecularium ad bonos mores praecipue informant.
18 Neque enim volo dum in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci.
19 Nam quia dilectissime memoriae Anatolius diaconus quaerenti ac iubenti domno imperatori librum Regulae pastoralis dedit, aegre suscepi, quem sanctissimus frater et coepiscopus meus Anastasius Antiochenus in Graecam linguam transtulit.
20 Et, sicut mihi scriptum est, ei valde placuit, sed mihi valde displicuit ut qui meliora habent in minimis occupentur.
21 In parte autem tertia beati Iob in eo versu in quo scriptum est: Scio quod Redemptor meus vivit, suspicor quia praedictus frater et coepiscopus meus Marinianus mendosum codicem habeat.
22 Nam in scrinio nostro idem locus aliter habetur quam hunc in aliorum Codicibus esse cognovi, atque ideo eumdem locum relevari feci, ut sicut in scrinio nostro est, ita quoque hunc et saepefatus frater meus habeat.
23 Quatuor enim verba sunt, quae si eidem loco defuerint, non modicum possunt lectori scrupulum generare.
24 Haec omnia subtiliter et celeriter exsequere.
25 Et si apud excellentissimum exarchum nihil potes, vel haec non videaris neglexisse quae potes.
26 De loco autem Albini quid dicam, de quo nobis aperte contra iustitiam respondetur? De quo tamen debes districtius cogitare.
27 Praeterea ante aliquantum temporis experientiae tuae praeceperamus ut apud eminentissimum filium nostrum praefectum ageret, quatenus cura formarum committi Augusto vicecomiti debuisset, pro eo quod omnino sollicitus atque strenuus vir est.
28 Et ita hactenus distulisti, ut nobis nec quid egeris indicares.
29 Et ideo apud eumdem eminentissimum filium nostrum vel modo omni agere intentione festina, ut formae praedicto clarissimo viro per omnia committantur, quatenus sollicitudine sua aliquatenus eas valeat reformare.
30 Nam sic despiciuntur atque negliguntur formae ipsae, ut nisi maior sollicitudo fuerit, intra paucum tempus omnino depereant.
31 Sicut ergo nosti quam necessaria causa sit et generalitati utilis, sic studendum tibi est, ut praedicto, sicut diximus, viro pro sua sollicitudine modis omnibus committatur.
32 Datum mense Ianuario, indictione 5.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Homines cum bobus ad Savinum iuvandum mittat. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Non iungendos matrimonio extra massam in qua nati sunt Petri defensoris filios.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24