Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Homines cum bobus ad Savinum iuvandum mittat.
1 | Gregorius Stephano episcopo. |
2 | Quamvis fraternitatem vestram officii sui qualitas pro ecclesiarum utilitatibus ultro solatiari commoneat, non tamen ab re est si illud ex abundanti nostra hortemur epistola quod facere vos convenit prona voluntate. |
3 | Proinde in ecclesiis beatorum Petri et Pauli trabes valde necessarias fraternitati vestrae duximus indicandum. |
4 | Et quoniam Savino subdiacono ut aliquantas incidere et usque ad mare trahere debeat, unde huc adduci valeant, iniunximus, atque in ea re manifestum est eum opus habere solatiis, sanctitas vestra, ut oportuerit, ei toto studio totaque intentione opem ferre studeat, ac in eius solatio boves hominesque transmittat, ut nullam excusationem inveniat, sed quae ei praecipimus, vobis opitulantibus, implere sufficiat. |
5 | Ita ergo fraternitas vestra faciat, ut ei se quantum valet impendat. |
6 | Nam quantum praedicti subdiaconi culpa est, si vobis concurrentibus piger exstiterit, tanto culpabilius erit et gravius, si qua se occasione fraternitas vestra aut excusare, aut indevotam, quod non credimus, monstrare voluerit. |
7 | Debes autem scire hanc fraternitati tuae curam vehementer incumbere, cuius Ecclesiae trabes olim cultu proprio consueveras procurare. |