Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXI. AD AROGEM DUCEM. Ut Savinum incisas pro ecclesiis sanctorum Petri et Pauli trabes ad mare trahentem iuvari praecipiat, xenium spondet.
1 | Gregorius Arogi duci. |
2 | Quia sic de gloria vestra sicut revera de filio nostro confidimus, petere aliqua a vobis fiducialiter provocamur, arbitrantes quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re unde anima vestra multum poterit adiuvari. |
3 | Indicamus autem propter ecclesias beatorum Petri et Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse; et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus de partibus Brutiorum aliquantas incidere, et usque ad mare in locum aptum trahere debeat. |
4 | Et quia in hac re solatiis indiget, salutantes gloriam vestram paterna charitate, petimus ut actionariis vestris, qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bobus suis in eius transmittere debeant solatium, quatenus, vobis concurrentibus, melius quod ei iniunximus possit perficere. |
5 | Nos enim promittimus quia dum res perfecta fuerit, dignum vobis xenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. |
6 | Nam scimus nos considerare, et filiis nostris qui bonam voluntatem exhibent respondere. |
7 | Unde iterum petimus, gloriosissime fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis. |