3 | Quia ergo ut cum uxore sua, quam hic de Romana civitate esse perhibet, reverti, sicut desiderat, valeat vestris se poscit patrociniis adiuvandum, paternae dilectionis salutantes affectu, petimus ut hac in re magnitudinis vestrae tuitionem habeat, et a nullo eos illic contra rationis ordinem impediri permittatis, sed desideriis eorum pro vestra mercede adesse et concurrere debeatis, quatenus et illi se adiutos vestra ope congaudeant, et magnitudo vestra poscentibus impendisse quod iustum piumque est videatur. |