monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XVI. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Laurentio Bonifacii quondam numerarii rationes apud Leontium exponenti faveat. <<<     >>> EPISTOLA XVIII. AD EUPATOREM DUCEM SARDINIAE. Valdarichum commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XVII. AD MAURILIONEM EXPRAEFECTUM. Amice hortatur ut ad se scribat saepius.

1 Gregorius Maurilioni expraefecto.
2 Valde miramur quod nos, diversis de Sicilia venientibus, gloria vestra incolumitatis suae nuntio relevare postponit.
3 Et utrum oblivioni charitatis, an occupationi debeat reputari, nescimus.
4 Et ideo salutantes paternae charitatis affectu, petimus ut, quoties scribendi se occasio dederit, de vestra nos salute, et qualiter circa vos agatur, refovete, quatenus dum secundum desiderium nostrum de prosperitate vestra laeti fuerimus effecti, Redemptori nostro pro vobis agere gratias valeamus.
5 Omnipotens Deus misericordiae suae vos gratia tucatur, et ab omni adversitate servet illaesos atque custodiat.
Gregorius Magnus HOME