monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Laurentium iuvet in finiendis Bonifacii numerarii rationibus. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD MAURILIONEM EXPRAEFECTUM. Amice hortatur ut ad se scribat saepius.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XVI. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Laurentio Bonifacii quondam numerarii rationes apud Leontium exponenti faveat.

1 Gregorius Azimarcho Scriboni.
2 Magnitudinem vestram, quo tempore hic in Romana urbe fuit, cognovisse recolimus Bonifacium quondam numerarium, condito testamento, partem aliquam haereditatis suae xenodochio quod ad sanctum Petrum apostolorum principem situm est reliquisse.
3 Et quoniam gerere nos sollicitudinem diximus ut ad gloriosum filium nostrum Leontium persona pro exponendis ratiociniis ipsius mitteretur, curam ut compleri debuisset habuimus.
4 Idcirco quia Laurentius vir clarissimus praesentium portitor ad hoc illud noscitur esse transmissus, magnitudinem vestram paterna dilectione salutantes, petimus ut ei hac in causa concurrere, atque vestra, sicut de vobis confidimus, salva iustitia impendere patrocinia debeatis, quatenus dum sincerissimae bonitatis vestrae fuerit ope suffultus, et de viduitate mulieris quondam Bonifacii, et de pauperibus quibus, sicut dicimus, idem Bonifacius haereditatis suae partem aliquam dereliquit, mercedem apud omnipotentem Deum acquiratis.
Gregorius Magnus HOME